K. J. Erben
Fasciculus florum
Kytice

Poematum collectio Kytice, a Carolo Jaromír Erben saeculo undevicesimo composita, omnibus Bohemis (et forte non solum eis) notissima est. Pauci autem sciunt opus hoc Latine quoque redditum esse.

Vix Bohemus inveniri potest, qui Erbeni carminum corpus Fasciculus florum intitulatum non noverit. Etiamsi plus quam centum et quinquaginta anni ex eo, quo primum typis editum opus hoc erat, iam efluxerunt, usque hodie discipuli in scholis iam elementariis litteras Bohemicas discentes poemata eius, aeque ac parentes eorum, avi et proavi, legunt et ediscunt. Fasciculus Erbeni opus canonicum immortale factus est, quod non immerito inter gemmas litterarum Bohemicarum numerari solet

Bibliothecae in toto orbe terrarum sitae versiones eius in linguas varias in thesauris suis servant, in quibus versionibus exempli causa versio esperantica non deest (Bukedo el ĉeĥaj naciaj mitoj. Tomáš Pumpr vertit. Praha 1938.) Usque autem hodie in typoscriptis tantum versio huius operis Latina remanebat, quam olim philologus classicus Bohemicus, translator atque Latinitatis vivae indefessus propagator, Ioannes Šprincl fecit. Tandem anno MMXVIII°, qui duo Šprincli anniversaria — a natu annos centum et triginta ab obitu eius — iunxit, hoc debitum uni ex ultimis poetis Neolatinis Bohemicis solutum est atque Fasciculus florum typis editus.

In libello non solum versio Latina, sed etiam textus originalis Bohemicus praebetur, qui versionem Latinam sequitur. Imagines porro libelum ornant, quas polyhistor Brunensis Georgius Farský, discipulus olim Šprincli posteaque amicus verus, translatione eius Latina motus pinxit. Omnia haec Vitus Boček aptissime in formam libri typicam paravit.

Veni, veni, tute Empusa,
istum malum hinc asporta!“ —
En, it quidam, iam reclusa
fit paulatim casae porta.

Anus fusca, torvo vultu,
cum bacillo, torta crura;
convelata crasso cultu,
vox procellae, rauca, dura!

*

Pojď si proň, ty Polednice,
pojď, vem si ho, zlostníka!“ —
A hle, tu kdos u světnice
dvéře zlehka odmyká.

Malá, hnědá, tváři divé
pod plachetkou osoba;
o berličce, hnáty křivé,
hlas — vichřice podoba!

Cur Šprincl opera Bohemica Latine reddebat?

Dubitare hodie plurimi possunt, utilene opera litteraria Bohemica Latine reddere sit. Ipse Šprincl respondet inutile non esse, si etiam aliae gentes talia opera cognoscant, quae inter gemmas litterarum vernacularum numerantur. „Ad quam rem ipsam,“ ait, „est lingua Latina – ut lingua monumentalis et internationalis  – instrumentum aptissimum, optimus pons, per quem pretiosissimae res litterariae ex altera regione in alteram transportari possunt.“ (De quodam problemate stilistico, in quod incidimus, si versus e lingua vernacula in linguam Latinam vertimus. Acta conventus omnium gentium Latinis litteris linguaeque fovendis. Bucarestiis 1970.).

Libellum emere E-libellum emere

Ioannes Šprincl (1917–1989) philologiae classicae ac artis vertendi peritus indefessus Latinitatis vivae propagator Brunensis fuit. Vertendi artem cum ratione (in opere quodam suo disseruit, quomodo ars litteras antiquitatis vertendi in Bohemia crevisset), tum usu temptabat – ipse opera auctorum antiquorum in sermonem Bohemicum, sed etiam nonnulla poemata Bohemica in sermonem Latinum vertebat: praeter Erbeni Fasciculum carmina a Šrámek, Vrchlický, Sládek, Bezruč multisque aliis composita et omnia opera Ottocari Březinae.

Jiří Farský (1935–2017) polyhistor Brunensis fuit, qui linguis studebat, praeter alias linguam Graecam, Arameicam Hebraicamque noverat et in scholaribus doctis fuit, qui versionem Bohemicam Scripturae Oecumenicam ita dictam commentationesque eius paraverunt. Scripturae et theologiae scientia usui ei erat munere pastoris Fratrum Bohemorum ecclesiae evangelicae fungenti. Insuper peritissimus in arte physica et musica fuit et arti pingendi quoque vacabat. Magistro olim suo nec non amico vero Ioanni Šprincl picturarum seriem ad Fasciculi versionem Latinam pinxit.

Libelli pars demonstrandi causa:

You are running an old browser version. We recommend updating your browser to its latest version.

More info